The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 4 › Apocalypsis 4:6

Apocalypsis 4:6

Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And before the throne there was a sea of glass like unto crystal: and in the midst of the throne, and round about the throne, were four beasts full of eyes before and behind.

In Context

5Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. + 4.5 De throno. Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quæ terrent, et illuminant. Septem spiritus. Lampades sunt dona Spiritus sancti, quæ accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.

7Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. + 4.7 Leoni. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.

Read all of Apocalypsis 4

Cross References

Exodus 38:8Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. + 38.8 Fecit et labrum æneum, etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum æneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per hæc proficere contendamus, per quæ profecisse cognovimus quos veneramur.

Job 28:17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. + 28.17 Non adæquabitur ei aurum vel. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.

Ezekiel 10:12Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

Revelation 4:8Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. + 4.8 Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.

Revelation 5:14Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum. + 5.14 Et quatuor animalia. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum præbent. Ceciderunt in facies, etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.

Revelation 7:17quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. + 7.17 Deducet eos ad vitæ, etc. Et per hoc in futuro deducet ad omnimodam refectionem. Absterget Deus omnem lacrymam. Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis, vel exsilio, vel cæteris hujusmodi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 4:5Apocalypsis 4Apocalypsis 4:7 →