The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 4 › Apocalypsis 4:7

Apocalypsis 4:7

Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. + 4.7 Leoni. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the first beast was like a lion, and the second beast like a calf, and the third beast had a face as a man, and the fourth beast was like a flying eagle.

In Context

6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

8Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. + 4.8 Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.

Read all of Apocalypsis 4

Cross References

Numbers 2:2Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. + 2.2 Per gyrum tabernaculi, etc. RAB. in Num. Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.

Numbers 24:9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

2 Samuel 1:23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]

Isaiah 40:31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] + 40.31 Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..

Ezekiel 1:10Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

Ezekiel 10:21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 4:6Apocalypsis 4Apocalypsis 4:8 →