Apocalypsis 4:8
Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. + 4.8 Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. + 17.1 Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1
Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.
Ezekiel 10:21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.