Apocalypsis 5:1
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 29:11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. + 29.11 Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.
Ezekiel 2:9Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
Daniel 12:4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Revelation 5:7Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.
Revelation 6:1Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. + 6.1 Et vidi. Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.
Revelation 10:8Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. + 10.8 Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione sæculi.