The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 5 › Apocalypsis 5:11

Apocalypsis 5:11

Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, + 5.11 Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I beheld, and I heard the voice of many angels round about the throne and the beasts and the elders: and the number of them was ten thousand times ten thousand, and thousands of thousands;

In Context

10et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.

12dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. + 5.12 Sapientiam, et fortitudinem, etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum.

Read all of Apocalypsis 5

Cross References

1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.

Psalms 68:17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. + 68.17 Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat. 1

Psalms 148:2Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 1

Hebrews 12:22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, + 12.22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.

Revelation 4:6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

Revelation 5:6Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. + 5.6 Et ecce in medio throni. Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 5:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 5:10Apocalypsis 5Apocalypsis 5:12 →