Apocalypsis 5:12
dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. + 5.12 Sapientiam, et fortitudinem, etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.
John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.
Revelation 4:11Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. + 4.11 Creasti omnia. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam. Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat Joan. 1.. Erant. In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt. Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab æterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incœperunt in tempore per creationem.
Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.