Apocalypsis 5:14
Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum. + 5.14 Et quatuor animalia. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum præbent. Ceciderunt in facies, etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 5:6Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. + 5.6 Et ecce in medio throni. Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.
Revelation 7:12dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. + 7.12 Amen. Quasi dicat: Si attribuitis Deo, benefacitis. Vel amen, ad sequentia legetur: Amen, id est veritas in præmissis, et benedictio, id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et claritas, id est impassibilitas, vel vestra in operibus.