The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 5 › Apocalypsis 5:6

Apocalypsis 5:6

Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. + 5.6 Et ecce in medio throni. Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I beheld, and, lo, in the midst of the throne and of the four beasts, and in the midst of the elders, stood a Lamb as it had been slain, having seven horns and seven eyes, which are the seven Spirits of God sent forth into all the earth.

In Context

5Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. + 5.5 Et unus de senioribus. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judæos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.

7Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.

Read all of Apocalypsis 5

Cross References

Numbers 7:39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Habakkuk 3:4Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.

Zechariah 4:10Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 5:5Apocalypsis 5Apocalypsis 5:7 →