Apocalypsis 5:8
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: + 5.8 Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.
Cross References
Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1
Psalms 141:2[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. + 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. 1
John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.
Revelation 4:4Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. + 4.4 Viginti quatuor seniores. Duodecim prophetæ, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronæ. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.
Revelation 4:10procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: + 4.10 Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.