The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 6 › Apocalypsis 6:1

Apocalypsis 6:1

Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. + 6.1 Et vidi. Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw when the Lamb opened one of the seals, and I heard, as it were the noise of thunder, one of the four beasts saying, Come and see.

In Context

2Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. + 6.2 Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.

Read all of Apocalypsis 6

Cross References

Acts 4:20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

Revelation 5:1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.

Revelation 6:3Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. + 6.3 Et cum aperuisset sigillum secundum. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.

Revelation 6:7Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide.

Revelation 11:19Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. + 11.19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.

Revelation 19:6Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. + 19.6 Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 6Apocalypsis 6:2 →