Apocalypsis 6:10
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? + 6.10 Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiæ Dei consentiunt in damnatione impiorum. Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:36Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] + 32.36 Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..
1 Samuel 24:12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Psalms 79:10Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 1
Isaiah 61:2ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, + 61.2 Diem ultionis: ID. damnationis, quæ per Romanos, secundum illud: Veniet dies, etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, etc.