Apocalypsis 6:11
Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. + 6.11 Conservi eorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 12:13Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Matthew 23:34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.
Hebrews 11:40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. + 11.40 Deo pro nobis melius aliquid providente. Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.
Revelation 7:9Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: + 7.9 Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.
Revelation 13:15Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur. + 13.15 Ut loquatur imago. Hic magica arte faciet statuam loqui et futura prædicere.
Revelation 17:6Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. + 17.6 Ebriam. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut præ doloribus nimiis nesciat ubi sit. Et miratus sum. Hic habet Joannes personam illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt pœnas quæ ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excæcationem, et tandem juste inferri æternam damnationem.