Apocalypsis 6:12
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: + 6.12 Sol factus est niger. Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem prædicationis non effundent in isto magnæ tribulationis die.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:9Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
Isaiah 29:6eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. + 29.6 In tonitruo. Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum.
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
Joel 2:10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel 3:15Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Amos 8:9Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: