The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 6 › Apocalypsis 6:14

Apocalypsis 6:14

et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt: + 6.14 Cœlum. Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Exite de Babylone, populus meus, et immundum ne tetigeritis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the heaven departed as a scroll when it is rolled together; and every mountain and island were moved out of their places.

In Context

13et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: + 6.13 Grossos suos. Id est inanes fructus, nullum enim permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore.

15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.

Read all of Apocalypsis 6

Cross References

Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.

Jeremiah 3:23Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.

Jeremiah 51:25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: + 51.25 Ecce ego, etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldæorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te. Ad hunc montem pertinent Judæi, hæretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in ædificio Dei.

Nahum 1:5Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.

Habakkuk 3:10Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 6:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 6:13Apocalypsis 6Apocalypsis 6:15 →