Apocalypsis 6:15
et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:16Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
1 Samuel 13:6Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. + 13.6 Absconderunt se in speluncis. ID. Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in prælio.
Psalms 2:10Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. + 2.10 Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis. 1
Psalms 76:12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: 1
Isaiah 2:10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Isaiah 2:21Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.