Apocalypsis 6:4
Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. + 6.4 Sumeret pacem de terra, et ut indicem, etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, sævire ausus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Ezekiel 29:18[Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
Daniel 2:37Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
Zechariah 1:8Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Matthew 10:34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: + 10.34 Pacem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.