Apocalypsis 7:10
et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. + 7.10 Salus Deo nostro qui sedet. Non per nos, sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum, et bonam operationem, et æternam gloriam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 3:8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1
Psalms 68:19Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me. + 68.19 Propter inimicos, etc. AUG. Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum prædicat. Propter inimicos. ID. Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris. 1
Isaiah 43:11Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Hosea 13:4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
Zechariah 4:7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.