The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 7 › Apocalypsis 7:11

Apocalypsis 7:11

Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, + 7.11 Et omnes. Per supradictos angelos, intelligi possunt majores prælati; per istos, minores prælati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores prælati, id est archiepiscopi et episcopi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all the angels stood round about the throne, and about the elders and the four beasts, and fell before the throne on their faces, and worshipped God,

In Context

10et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. + 7.10 Salus Deo nostro qui sedet. Non per nos, sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum, et bonam operationem, et æternam gloriam.

12dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. + 7.12 Amen. Quasi dicat: Si attribuitis Deo, benefacitis. Vel amen, ad sequentia legetur: Amen, id est veritas in præmissis, et benedictio, id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et claritas, id est impassibilitas, vel vestra in operibus.

Read all of Apocalypsis 7

Cross References

Psalms 45:11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. + 45.11 Vacate. Ibid. Si combusta sunt arma, vacate, non habentes unde pugnetis. 1

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Hebrews 1:6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. + 1.6 Iterum introducit, visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quæ assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad hæreditatem, ubi jubetur adorari. Et adorent. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Cum introducit. Id est, cum ostendit intro, usque ad corda hominum, ducendum, per fidem; quid dicit? Et adorent. Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur.

Revelation 4:6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

Revelation 5:11Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, + 5.11 Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 7:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 7:10Apocalypsis 7Apocalypsis 7:12 →