The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 7 › Apocalypsis 7:12

Apocalypsis 7:12

dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. + 7.12 Amen. Quasi dicat: Si attribuitis Deo, benefacitis. Vel amen, ad sequentia legetur: Amen, id est veritas in præmissis, et benedictio, id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et claritas, id est impassibilitas, vel vestra in operibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Amen: Blessing, and glory, and wisdom, and thanksgiving, and honour, and power, and might, be unto our God for ever and ever. Amen.

In Context

11Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, + 7.11 Et omnes. Per supradictos angelos, intelligi possunt majores prælati; per istos, minores prælati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores prælati, id est archiepiscopi et episcopi.

13Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? + 7.13 Et respondit unus. Visa turba in tanta dignitate, movetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere.

Read all of Apocalypsis 7

Cross References

Nehemiah 12:46Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.

Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1

Psalms 100:4cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. + 100.4 Non adhæsit. CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum, qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt. 1

Psalms 147:7Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. + 147.7 Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55.. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 7:11Apocalypsis 7Apocalypsis 7:13 →