Apocalypsis 7:14
Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. + 7.14 Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 37:3conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
John 13:8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. + 13.8 Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu.
Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
1 Corinthians 6:11Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.