Apocalypsis 7:16
non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: + 7.16 Non esurient, neque sitient, etc. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eamdem illis cognitionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 42:2Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? + 42.2 Quare tristis incedo? AUG. Causam tristitiæ quærit, quæ est peccatum, ut causa lætitiæ justitia. Isaias propter peccatum: Modicum quidem contristavi illum, sic enim punit Deus. 1
Psalms 121:6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. + 121.6 Rogate. CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum prædicavit. Diligentibus. AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquæ; et tantum imputatur ei quantum Zachæo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas. 1
Song of Solomon 1:6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. + 1.6 Indica mihi, etc. Vox incipientis Ecclesiæ de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetæ exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi, pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne æstu turbata tentationum, per sodalium, id est hæreticorum conventicula eam quærere incipiam. Vel, in voce prædicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitæ verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, sæpe habitus sponsus, sæpe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie, etc. Id est in splendore majestatis tuæ, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum. Hæretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.
Isaiah 25:4quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isaiah 65:13Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; + 65.13 Ecce servi mei. HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua.