The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 7 › Apocalypsis 7:3

Apocalypsis 7:3

dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Saying, Hurt not the earth, neither the sea, nor the trees, till we have sealed the servants of our God in their foreheads.

In Context

2Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, + 7.2 Et vidi alterum. Hic angelus est ille lapis sine manibus præcisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ascendentem. Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per prædicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et ætate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Signum. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri æqualem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres prætulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quæ est vertex et caput hominis interioris.

4Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. + 7.4 Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.

Read all of Apocalypsis 7

Cross References

Exodus 9:4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

Exodus 12:23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. + 12.23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.

Isaiah 26:20Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

Isaiah 54:17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.] + 54.17 Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.

Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

Daniel 3:26[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 7:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 7:2Apocalypsis 7Apocalypsis 7:4 →