The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 7 › Apocalypsis 7:4

Apocalypsis 7:4

Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. + 7.4 Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I heard the number of them which were sealed: and there were sealed an hundred and forty and four thousand of all the tribes of the children of Israel.

In Context

3dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.

5Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: + 7.5 Duodecim. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem hæc perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.

Read all of Apocalypsis 7

Cross References

Ezekiel 47:13Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet.

Ezekiel 48:31Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

Luke 22:30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. + 22.30 Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.

Romans 9:27Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. + 9.27 Si fuerit. Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excæcata.

James 1:1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. + 1.1 Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus. Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 7:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 7:3Apocalypsis 7Apocalypsis 7:5 →