Apocalypsis 7:9
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: + 7.9 Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Leviticus 23:40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. + 23.40 Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
Psalms 76:4memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. + 76.4 Et exercitatus sum. AUG. Vel, garrivi, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, præ lætitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat tædio malorum. 1
Psalms 98:3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, + 98.3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. 1
Psalms 117:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.1 Alleluia. CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui. 1