The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 8 › Apocalypsis 8:1

Apocalypsis 8:1

Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora. + 8.1 Et cum aperuisset. In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt mœnia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium prædicationis bonis injunctum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had opened the seventh seal, there was silence in heaven about the space of half an hour.

In Context

2Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. + 8.2 Septem angelos. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datæ sunt. Quia non displicet Deo damnatio impiorum.

Read all of Apocalypsis 8

Cross References

Psalms 37:7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1

Habakkuk 2:20Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra !]

Revelation 5:1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.

Revelation 6:1Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. + 6.1 Et vidi. Postquam Agnus quæ de se prædicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per prædicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quæ auxilia, vel quas coronas suis præferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hæc sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiæ dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hæreticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.

Revelation 6:5Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. + 6.5 Et ecce equus niger. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit hæreticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant. Stateram. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.

Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 8:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 8Apocalypsis 8:2 →