Apocalypsis 8:11
et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. + 15.23 Et venerunt, etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.
Ruth 1:20Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. + 1.20 Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.
Jeremiah 9:15idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. + 9.15 Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
Lamentations 3:5Beth Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
Amos 5:7qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
Hebrews 12:15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. + 12.15 Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.