Apocalypsis 8:9
et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. + 8.9 Mortua est tertia. Duæ partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. Quæ habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:21Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
Isaiah 2:16et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, + 2.16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
Zechariah 13:8Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea.
Revelation 8:10Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: + 8.10 Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.
Revelation 16:3Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. + 16.3 Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.