The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:1

Apocalypsis 9:1

Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. + 9.1 Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the fifth angel sounded, and I saw a star fall from heaven unto the earth: and to him was given the key of the bottomless pit.

In Context

2Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: + 9.2 Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Isaiah 14:12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? + 14.12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.

Luke 10:18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

2 Thessalonians 2:3Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,

Revelation 1:18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.

Revelation 8:2Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. + 8.2 Septem angelos. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datæ sunt. Quia non displicet Deo damnatio impiorum.

Revelation 8:10Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: + 8.10 Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 9Apocalypsis 9:2 →