The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:10

Apocalypsis 9:10

et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque: + 9.10 Et habebant caudas. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quærunt auxilium principum, qui caudæ dicuntur, quia ut astringant, terrent et blandiuntur. Vel caudæ sunt dolosæ sententiæ, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they had tails like unto scorpions, and there were stings in their tails: and their power was to hurt men five months.

In Context

9et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: + 9.9 Loricas. Id est corda obstinata, quæ sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum, etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis hæresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.

11et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. + 9.11 Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hæc possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebræi, Græci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Luke 11:12aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

Revelation 9:5et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. + 9.5 Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:9Apocalypsis 9Apocalypsis 9:11 →