Apocalypsis 9:11
et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. + 9.11 Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hæc possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebræi, Græci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 26:6Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. + 26.6 Nudus est infernus. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.
John 12:31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. + 12.31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.
John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
Ephesians 2:2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?
1 John 5:19Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. + 5.19 Et mundus totus. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris.
Revelation 12:9Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.