bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:12
Apocalypsis 9:12
Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. + 9.12 Væ unum abiit. Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Hæc est enim declaratio et damnatio malorum quæ erit tempore Antichristi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
One woe is past; and, behold, there come two woes more hereafter.
In Context
11et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. + 9.11 Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hæc possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebræi, Græci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.
13Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, + 9.13 Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quæ alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.
Read all of Apocalypsis 9
Cross References
Revelation 9:13Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, + 9.13 Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quæ alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 9:12