Apocalypsis 9:14
dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. + 9.14 Solve quatuor. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo prædicata impugnant. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve, hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 8:3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Revelation 7:1Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. + 7.1 Post hæc, etc. Multiplici Ecclesiæ bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent. Quatuor angelos. Pro quatuor partibus mundi in quibus nocent. Angelos. Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subversionem cunctorum missus. Tenentes. In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam prædicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco. Ventos. Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem ejus hilarem reddit, sic prædicatio mentes hominum. Super mare. Habitantibus in insulis vel diversis vitiis affluentibus.
Revelation 8:6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent. + 8.6 Præparaverunt. Id est, prius impleverunt opere quæ dicturi erant ore. Vel, præparaverunt, id est præviderunt quid conveniret unicuique personæ. Et primus angelus. Ordine narrationis, vel quia hæc cæcitas Judæorum prius contigit prædicantibus apostolis.
Revelation 16:12Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. + 16.12 Præpararetur via. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incœperit lucere, id est se manifestare.