The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:15

Apocalypsis 9:15

Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. + 9.15 Soluti sunt, etc. Soluto diabolo multi præcipitantur, qui ad alios excæcandos moliuntur, In horam et diem. Per horam accipe medietatem anni; per diem, unum annum; per mensem, alium annum; et per annum, tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the four angels were loosed, which were prepared for an hour, and a day, and a month, and a year, for to slay the third part of men.

In Context

14dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. + 9.14 Solve quatuor. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo prædicata impugnant. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve, hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.

16Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. + 9.16 Vicies millies. Sancti decem præceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Revelation 8:9et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. + 8.9 Mortua est tertia. Duæ partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. Quæ habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.

Revelation 9:5et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. + 9.5 Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.

Revelation 9:18Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. + 9.18 Occisa est tertia pars. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judæi vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:14Apocalypsis 9Apocalypsis 9:16 →