bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:16
Apocalypsis 9:16
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. + 9.16 Vicies millies. Sancti decem præceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the number of the army of the horsemen were two hundred thousand thousand: and I heard the number of them.
In Context
15Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. + 9.15 Soluti sunt, etc. Soluto diabolo multi præcipitantur, qui ad alios excæcandos moliuntur, In horam et diem. Per horam accipe medietatem anni; per diem, unum annum; per mensem, alium annum; et per annum, tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.
17Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. + 9.17 Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa æternæ pœnæ. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.
Read all of Apocalypsis 9
Cross References
Ezekiel 23:6vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
Daniel 7:10Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.
Revelation 5:11Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, + 5.11 Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 9:16