The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:17

Apocalypsis 9:17

Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. + 9.17 Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa æternæ pœnæ. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thus I saw the horses in the vision, and them that sat on them, having breastplates of fire, and of jacinth, and brimstone: and the heads of the horses were as the heads of lions; and out of their mouths issued fire and smoke and brimstone.

In Context

16Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. + 9.16 Vicies millies. Sancti decem præceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.

18Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. + 9.18 Occisa est tertia pars. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judæi vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

Psalms 11:6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. + 11.6 Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit. 1

Isaiah 30:33Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] + 30.33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.

Revelation 9:9et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: + 9.9 Loricas. Id est corda obstinata, quæ sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum, etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis hæresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.

Revelation 11:5Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.

Revelation 19:20Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: + 19.20 Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:16Apocalypsis 9Apocalypsis 9:18 →