The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:3

Apocalypsis 9:3

et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ: + 9.3 Exierunt locustæ. Discipuli bæreticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum. Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic hæretici decipiunt per temporalia, quæ debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hæreticis non sentiunt, tandem perimuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there came out of the smoke locusts upon the earth: and unto them was given power, as the scorpions of the earth have power.

In Context

2Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: + 9.2 Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.

4et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: + 9.4 Præceptum est illis ne læderent, etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Exodus 10:4Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: + 10.4 Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.

Judges 7:12Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris.

2 Chronicles 10:11Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

Ezekiel 2:6Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

Joel 2:25Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.

Nahum 3:17Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 9:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:2Apocalypsis 9Apocalypsis 9:4 →