The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:5

Apocalypsis 9:5

et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. + 9.5 Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to them it was given that they should not kill them, but that they should be tormented five months: and their torment was as the torment of a scorpion, when he striketh a man.

In Context

4et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: + 9.4 Præceptum est illis ne læderent, etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.

6Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. + 9.6 Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

2 Chronicles 10:11Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

John 19:11Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

Revelation 9:10et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque: + 9.10 Et habebant caudas. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quærunt auxilium principum, qui caudæ dicuntur, quia ut astringant, terrent et blandiuntur. Vel caudæ sunt dolosæ sententiæ, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.

Revelation 13:5Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:4Apocalypsis 9Apocalypsis 9:6 →