The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:6

Apocalypsis 9:6

Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. + 9.6 Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in those days shall men seek death, and shall not find it; and shall desire to die, and death shall flee from them.

In Context

5et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. + 9.5 Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt hæretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex ætates quibus hæc vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud sæculi principes accusant.

7Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. + 9.7 Similitudines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronæ. Id est victoriæ de præcipitatis et subversis acquisitæ, non per veram sapientiam.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

2 Samuel 1:9Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.

Job 7:15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. + 7.15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.

Jeremiah 8:3Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]

Luke 23:30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. + 23.30 Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.

Revelation 6:16et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: + 6.16 Et dicunt montibus. Petant suffragia angelorum, qui sunt montes eminentiores, et petræ firmitate: ut eorum precibus misericordiam judicis impetrent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 9:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:5Apocalypsis 9Apocalypsis 9:7 →