The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 9 › Apocalypsis 9:8

Apocalypsis 9:8

Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: + 9.8 Et habebant capillos. Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhærent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Dentes leonum. Laniatum habent et fetorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they had hair as the hair of women, and their teeth were as the teeth of lions.

In Context

7Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. + 9.7 Similitudines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronæ. Id est victoriæ de præcipitatis et subversis acquisitæ, non per veram sapientiam.

9et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: + 9.9 Loricas. Id est corda obstinata, quæ sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum, etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis hæresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.

Read all of Apocalypsis 9

Cross References

Psalms 57:4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. + 57.4 Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 1

Joel 1:6Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

1 Timothy 2:9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: + 2.9 Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 9:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 9:7Apocalypsis 9Apocalypsis 9:9 →