Romanos 15:16
ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 7:62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
Romans 1:1Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, + 1.1 Argumentum Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. Paulus. BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus inquietudo et tentatio interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. Servus. Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: Qui enim se humiliat, exaltabitur Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. Vocatus. Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. Apostolus. Ecce de humili altus. Segregatus. A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos Act. 13.. Evangelium. HAYM. Bona annuntiatio est, etc. Dei. Non ab homine inventum.
Romans 8:26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. + 8.26 Inenarrabilibus. Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur. AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.