bible.software › Romans › Romans 5 › Romans 5:13
Romans 5:13
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. + 5.13 Usque ad legem, etc. Id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis, sive scripta: sed non imputabatur, id est ignorabatur: regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem: quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre, quæ regnat dum non sinit reatus peccati ad vitam æternam venire, sed ad gehennam trahit. Hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis: præter quos in omnes regnavit: etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam, sed originali vitio tenebantur ut pueri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For until the law sin was in the world: but sin is not imputed when there is no law.
In Context
12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.
14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. + 5.14 Sed regnavit. Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. Qui est forma. Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.
Read all of Romans 5
Cross References
Genesis 4:7nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
Genesis 6:11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
Genesis 19:4Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Genesis 19:36Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. + 19.36 Conceperunt ergo, etc. HIER. Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebræo, benammi id est filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitæ, vocatur populus meus.
Genesis 38:10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
This Verse In Other Editions
Study Romans 5:13