Ruth 1:11
Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? + 1.11 Num ultra. RAB. Vox synagogæ veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quæ a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
Cross References
Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.