The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 1 › Ruth 1:19

Ruth 1:19

profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So they two went until they came to Bethlehem. And it came to pass, when they were come to Bethlehem, that all the city was moved about them, and they said, Is this Naomi?

In Context

18Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: + 1.18 Videns. Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.

20Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. + 1.20 Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.

Read all of Ruth 1

Cross References

Ruth 2:6Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noëmi, de regione Moabitide,

Isaiah 23:7Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. + 23.7 Nunquid non hæc vestra est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate, etc. Quasi diceret: Hæc ideo præcipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem.

Matthew 21:10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? + 21.10 Cum intrasset. Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 1:18Ruth 1Ruth 1:20 →