The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 6 › Canticum Canticorum 6:12

Canticum Canticorum 6:12

Chorus Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.] + 6.12 Revertere. Synagoga confitente suam tarditatem, Ecclesia consolando et exhortando respondet: quater dicit revertere, quia Judæi ubicunque modo in quatuor mundi partibus dispersi, in fine sunt convertendi. Vel, revertere corpore, revertere animo ab errore, ut declines a malo. Iterum revertere corpore, revertere animo, ut facias bonum, et ne velis esse turbata. Non sufficit reverti voluntate, nisi reversio ostendatur Ecclesiæ. Ut intueamur te, Ut speciem castitatis cognoscamus, et copulante adinvicem nos Christi amore, unam domum fidei ambæ in ipso angulari lapide construamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or ever I was aware, my soul made me like the chariots of Amminadib.

In Context

11Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. + 6.11 Nescivi, anima mea. Dum sic spon sus, vel ipsa Ecclesia, labores suos evangelicos Synagogæ miranti prædicat: illa salubri pœnitudine compuncta, profitetur se causa profanæ cæcitatis diutius aberrasse. Conturbavit me. Propter evangelicam Ecclesiæ prædicationem, per quatuor mundi partes velociter discurrentem, et quatuor rotis fidei innitentem: unde et a quatuor personis scriptum fuit; sed illi quatuor equi eodem spiritu ad bellum unum currum trahunt.

Read all of Canticum Canticorum 6

Cross References

Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.

Luke 15:20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. + 15.20 Cum autem adhuc longe esset, etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quæreret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suæ dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur: Osculetur me osculo oris sui Cant. 1.. Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 6:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 6:11Canticum Canticorum 6