Canticum Canticorum 7:1
[ Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. + 7.1 Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt. Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 7
Cross References
Exodus 28:15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. + 28.15 Rationale quoque judicii facies opere, etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare.
Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.
Ephesians 4:15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: + 4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.
Philippians 1:27Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: