Zaccharias Propheta 10:6
Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 10
Cross References
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 49:17Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. + 49.17 Structores. Apostoli et alii: Culpa Judæorum, id est, Scribarum et Pharisæorum destructa es prædicatione quorumdam Judæorum, id est apostolorum tam de Judæis quam de gentibus congregata es.
Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Jeremiah 30:20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.