Zaccharias Propheta 11:14
Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
Read all of Zaccharias Propheta 11
Cross References
Isaiah 11:13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.
Ezekiel 37:22Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
Zechariah 11:9Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
Mark 3:24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Galatians 5:15Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. + 5.15 Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.
James 3:16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.