Zaccharias Propheta 14:11
Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Numbers 21:3Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. + 21.3 Anathema. AUG., quæst. 40 in Num. Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor.
Isaiah 26:1[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. + 26.1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro.
Isaiah 66:22Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. + 66.22 Quia sicut cœli. Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.
Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Jeremiah 33:15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:
Ezekiel 37:26Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.