Zaccharias Propheta 14:20
In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialæ coram altari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Exodus 25:29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. + 25.29 Parabis et acetabula ac phialas. ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula, etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.
Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
Exodus 39:30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
Leviticus 8:9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Numbers 4:14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
Numbers 7:19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: + 7.19 Phialam argenteam habens septuaginta siclos, etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quæ spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.