Zaccharias Propheta 14:4
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis.
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
2 Samuel 15:30Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
Ezekiel 11:23et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
Ezekiel 47:1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
Micah 1:3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
Nahum 1:5Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Zechariah 4:7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.